TRUSATILES Molae

TRUSATILES Molae
TRUSATILES Molae
primum fuêre postquam in pilis fruges torrere cessârunt prisci: quibus postea successêre asinariae, in quarum locum tandem aquariae (quarum frequentissimus hodieque usus) surrogatae sunt, ut diximus supra, ubi de Molis. Meminit Trusatilium Gellius, l. 3. c. 3. ubi de Plauto ait, eum, quum pecuniâ omni, quam in operis Artificum scenicorum pepererat in mercationibus perditâ, inops Romam rediisser, ob quaerendum victum ad circumagendas Molas, quae Trusatiles appellantur, operam Pistori locâsse: ibidque scripsisse, Saturionem et Addictum et tertiam quandam Comoediam. Circumagebantur illae manuum agilitate ac robere, sicque fruges terebant, hinc Manuales dictae Servio Honorato ad Georg. l. 1. v. 274. quum de rusticorum operibus,
Saepe oleô tardi costas agitator aselli,
Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
Incussum aut atrae massam picis urbe reportat.
Ubi lapidem incussum recte dixit, nam circumactô lapide frumentum terebatur: Dicebatur autem inferior lapis Graecis proprie Μύλη, superior Ο῎νος seu asinus, Hesych. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 1. c. 14. et Thysium ICtum, in Gell. loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MOLAE — Deae quaedam antiquitus dictaesunt filiae Martis, quas in Romanorum comprecationibus nominari solitas tradit Gell. l. 13. c. 23. Has Turnebus indigitari censet de nomine Molarum, quod Mars, ut molis fruges, sic bellis homines frangat ac comminuat …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOLA Asinaria — Μυλὸς ὀνικὸς memoratur Matth. c. 18. v. 6. et Lucae c. 17. v. 2. ubi de eius in καταποντισμῷ Iudaeorum usu; sicque διακρίτικῶς dicitur, ad discrimen molae trusatilis, de qua utraque Cato R. R. c. 10. Ex his trusatiles minores erant, ut quae manu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Asnieres — Asnières  Cette page d’homonymie répertorie les différentes communes ou anciennes communes françaises partageant un même nom.  Pour les articles homophones, voir Agnières (homonymie) et Anières. Asnières, commune française de l… …   Wikipédia en Français

  • Asnières —  Cette page d’homonymie répertorie les différentes communes ou anciennes communes françaises partageant un même nom.  Pour les articles homophones, voir Agnières (homonymie) et Anières. Asnières [ …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”